SABATHA

SABATHA
I.
SABATHA
Plinio l. 6. c. 27. oppid. in ora Maritima Rubri maris; quod μεςόγειον, mediterraneum facit, Ptol. aequali fere spatiô distans ab utroque Sinu, Persico et Arabico, ut ex gradibus longitudinis patet, quos illi assignat. Arrianus vel Auctor Erythraei Peripli, supra Canen Emporium Rubri maris, in mediterraneo ponit: ad quod emporium tus omne, quod in illa regione nascebatur, utribus vel navigiis ex utribus factis deferri solebat. Plin. tamen l. 12. c. 14. id Sabathae vel Sabothis tribuit, Tus collectum Sabotam camelis convehitur, portâ ad id unâ patente, digredi viâ capital leges fecêre, ibi decimas Deo, quem vocant Sabin, mensurâ, non pondere, Sacerdotes accipiunt. Caput fuit thuriferae Regionis Arabiae, seu τῆς λιβανοφόρου, quam ad Sachaliten sinum fuisse sitam, ex Ptolemaeo et Arriano constat vide Salmas. ad Solin. p. 498. et seqq. ubi, cum Sabaeorum metropoli, ab aliis eam civitatem male confundi, inter alia hinc probat, quod in Atramitarum regione fuerit, et alium quoque Regem habuerit. Arriani namque temporibus, Charibael Homeritarum et Sabaeorum regnum possidebat, at Eleazar regnabat. εν τῇ Λιβανοφόρῳ. etc. Sed error inde ortus, quod cum apud Sabaeos tura et myrrham, aliaque aromata Mercatores Aegyptii emerent, ibi etiam nasci putaverint: Thuriferam regionem in Sabaeis collocantes. Vide quoque infra in voce Thurifiera Regio.
II.
SABATHA
filius Chus, Gen. c. 10. v. 7. Vide Bochart. Phaleg. l. 4. c. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • TRULLA, a TRUA — vase aquario seu ingenti cochleari, quasi Truella, inter vasa potoria memoratur, l. 36. ff. de auro et argent. legat. Trullas, scyphos, modiolos, phiales; scyphusque fuit profundior et oblongior, ut docet Andr. Alciatus, Parerg. l. 7. c. 3.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Xhosa clan names — (isiduko (sing.), iziduko (pl.) in Xhosa) are family names which are considered more important than surnames. Much like the clan system of Scotland, each Xhosa person can trace their family history back to a specific male ancestor or stock.… …   Wikipedia

  • Sabata (city) — Sabata or Sabdata (Plin. vi. 27. s. 31), was an ancient town of Sittacene, Assyria, probably the same place as the polytonic|Σαβαθά (Sabatha)of Zosimus (iii. 23), which that writer describes as 30 stadia from the ancient Seleuceia. It is also… …   Wikipedia

  • Schabwat — …   Deutsch Wikipedia

  • Arabia — • The cradle of Islam and, in all probability, the primitive home of the Semitic race Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Arabia     Arabia      …   Catholic encyclopedia

  • SABA — I. SABA Insul. parva, ex Antillis, sub Hollandis, vix 20. mill. pass. a parte Occidentali Insulae Christophori. II. SABA Iulianus, vide Iulianus. III. SABA castellum, a quo Campus magnus Campus Sabae dicitur; in tribu Isaschar. IV. SABA… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SABOTHA — Graece Σάβωθα Atramitarum metropolis, caput Thuriferae regionis in excelso monte condita, quo tus omne camelis devehi solitum, diximus in Sabatha, namque et sic vocata est. Ibi Sabis Deus cultus, cui decimas thuris capi a Sacerdotibus consuevisse …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”